2 Macc 2

1Invenitur autem in descriptionibus Ieremiæ prophetæ, quod iussit eos ignem accipere qui transmigrabant: ut significatum est, et ut mandavit transmigratis. 2Et dedit illis legem ne obliviscerentur præcepta Domini, et non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea, et argentea, et ornamenta eorum. 3Et alia huius modi dicens, hortabatur ne legem amoverent a corde suo. 4Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum, et arcam iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit, et vidit Dei hereditatem. 5Et veniens ibi Ieremias invenit locum speluncæ: et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit. 6Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum: et non potuerunt invenire. 7Ut autem cognovit Ieremias, culpans illos, dixit: Quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat: 8et tunc Dominus ostendet hæc, et apparebit maiestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat hæc. 9Magnifice etenim sapientiam tractabat: et ut sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis, et consummationis templi. 10Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de cælo, et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de cælo, et consumpsit holocaustum. 11Et dixit Moyses: Eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est. 12Similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem. 13Inferebantur autem in descriptionibus, et commentariis Nehemiæ hæc eadem: et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros, et Prophetarum, et David, et epistolas Regum, et de donariis. 14Similiter autem et Iudas ea, quæ deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos. 15Si ergo desideratis hæc, mittite qui perferant vobis. 16Acturi itaque purificationem scripsimus vobis: bene ergo facietis, si egeritis hos dies. 17Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddidit hereditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et sanctificationem, 18sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregavit de sub cælo in locum sanctum. 19Eripuit enim nos de magnis periculis, et locum purgavit. 20De Iuda vero Machabæo, et fratribus eius, et de templi magni purificatione, et de aræ dedicatione: 21sed et de præliis, quæ pertinent ad Antiochum Nobilem, et filium eius Eupatorem: 22et de illuminationibus, quæ de cælo factæ sunt ad eos, qui pro Iudæis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent, 23et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges, quæ abolitæ erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis. 24Itemque ab Iasone Cyrenæo quinque libris comprehensa tentavimus nos uno volumine breviare. 25Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum, 26curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio: studiosis vero, ut facilius possint memoriæ commendare: omnibus autem legentibus utilitas conferatur. 27Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum, et sudoris assumpsimus. 28Sicut hi, qui præparant convivium, et quærunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus. 29Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes. 30Sicut enim novæ domus architecto de universa structura curandum est: ei vero, qui pingere curat, quæ apta sunt ad ornatum, exquirenda sunt: ita æstimandum est et in nobis. 31Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiæ congruit auctori: 32brevitatem vero dictionis sectari, et executiones rerum vitare, brevianti concedendum est. 33Hinc ergo narrationem incipiemus: de præfatione tantum dixisse sufficiat. Stultum etenim est ante historiam effluere, in ipsa autem historia succingi.
Copyright information for VulgCC